Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.6.1 Cic. Fam. 13.6.5 (English) >>Cic. Fam. 13.6.5

13.6.4 id quoniam adsequi non possum, tu re velim efficias ut ille genere mearum litterarum incredibile quiddam perfectum arbitretur. id facies, si omne genus liberalitatis, quod et ab humanitate et potestate tua proficisci poterit, non modo re sed etiam verbis, vultu denique exprompseris ; quae quantum in provincia valeant vellem expertus esse, sed tamen suspicor. ipsum hominem, quem tibi commendo, perdignum esse tua amicitia, non solum quia mihi Cuspius dicit, credo, tametsi id satis esse debebat, sed quia novi eius iudicium in hominibus et amicis deligendis.

13.6.5 harum litterarum vis quanta fuerit propediem iudicabo tibique, ut confido, gratias agam. ego quae te velle quaeque ad te pertinere arbitrabor, omnia studiose diligenterque curabo. cura ut valeas.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.6.1 Cic. Fam. 13.6.5 (English) >>Cic. Fam. 13.6.5

Powered by PhiloLogic